2 Macc 2

1Invenitur autem in descriptionibus Ieremiae prophetae, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. 2Et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum. 3Et alia huiusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. 4Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem. 5Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncae: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. 6Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. 7Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: 8et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec. 9Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi. 10Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo, et consumpsit holocaustum. 11Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. 12Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. 13Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiae haec eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis. 14Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15Si ergo desideratis haec, mittite qui perferant vobis. 16Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. 17Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, 18sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum. 19Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. 20De Iuda vero Machabaeo, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione: 21sed et de praeliis, quae pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium eius Eupatorem: 22et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui pro Iudaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, 23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. 24Itemque ab Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. 25Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 26curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 27Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus. 28Sicut hi, qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. 29Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. 30Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita aestimandum est et in nobis. 31Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori: 32brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. 33Hinc ergo narrationem incipiemus: de praefatione tantum dixisse sufficiat. stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
Copyright information for VulgS